[311] EPISTOLA XI.

Doctissimo ac ornatissimo Viro

M. HENRICO GELDORPIO,

Domino & Amico honorando.

S. P.

Legi literas tuae, quae me varie affecerunt, videris enim de voluntate erga te mea diffidere, cum ipse mihi conscius sim, me nunquam cessare pro te eniti, quantum in me fuit, cujus rei testes, habeo viros gravissimus, Praesidem ac ENDIUM, qui & ipsi quam potuerunt operam tibi navarunt & quantam invidiam sustinuerim, testari possunt. Ego pro nostra affinitate tuaque spectata erga me benevolentia, ac animi candore, hoc libentissime tibi praesto, ut coner manibus pedibus, noctesque ac dies dum prosim tibi, tuamque innocentiam defendam: sed. si quid praeter spem evenit minusve succedit: tuum est cogitare, facta amicorum non ex eventu, sed ex voluntate ac studio esse metienda. Et ideo quod scribis, ut aperte ac sine circuitione tibi significem, quid a me velim expectari, nihil sane aliud possum promittere, quam fidem, diligentiam, ac omnem operam, quae in mea sunt potestate, successum autem & eventum non possum, quod extra me sint posita. Nec illud vero tam iniquo debes ferre animo, quod quae salva fide queam pollicear praestare: illae enim propriae sunt leges amicitiae, ut quatenus jure licet res amici adjutas velis, ultra quod facis, non amicitia est sed conspiratio. Quanquam tua verba non sic accipio, quasi praeter bonum & aequum quidquam tua causa fieri postules, sed quod tu aliorsum atque ego scripsi videris accepisse, quod cum illa exceptione plerumque tecum ago. Sed de his quidem jam satis, quae & ipsa tamquam ab amico & qui non minus in te quam se sit animatus, scripta interpretabere. Quod quaeris qua via potissimum te juri sistere debeas: una est, si per literas, aut nuncium, te liti offeras: qua in re ENDIUS tibi potest esse auxilio, qui, operam suam tibi non negabit, praesertim justa ac legitima petenti, & se judici purgare volenti. Altera est, ut si judex qua re suspectus videatur, ab eo causam avocandam & alij committendam cures, quod aut Romae impetrandum est, quod difficile erit, aut a Principe, quod non facile. Utrumque tamen si videtur poterit tentari, illud quidem per THEOPHILUM, hoc vero apud Praesidem, cum quo de te agam dum hic sum. De Professione Graeca, si qua mea opera tibi possit esse usui, faciam libenter quod postulas, ac quanquam quidem cum socero MEPSCHII nulla mihi penitus notitia est, curabo tamen facile per ipsum MEPSCHIUM, ut ei commenderis. Ad haec si putas FURSTEMBERGIOS tibi posse prodesse, facies me ejus certiorem, scribam ad eos diligenter. Est & isthic KEMPERUS Professor juris, cui causam tuam, si placet, quoque commendabo. De fundis: id statues, quod in rem videbitur, nec velim quidquam mea causa facias, quod alioqui non esses facturus. Cura ornatissime GELDORPI, ut valeas, una cum uxore ac liberis. AEGYLAEO multam salutem dices, item consilium quod de convertendis novellis cepit, rectum videri, qua de re scripsissem, si per otium licuisset, itaque me ei purgabis. Uxor, TADAEUS, LAMBERTUS, omnes vos plurimum salutant. Raptim Bruxellae postridie quam tuas accepi, Paschalibus An. MDLVIIII.

T. D. deditissimus

JOACH. HOPPERUS.